sexta-feira, 16 de maio de 2008

Decreto com o qual são concedidas especiais Indulgências por ocasião dos 2000 anos do nascimento de São Paulo Apóstolo (10 de maio de 2008)




URBIS ET ORBISD E C R E T U M

Saeculo XX expleto postquam Sanctus Apostolus Paulus in terris ortus est,speciales conceduntur Indulgentiae.


Cum instet sollemnitas liturgica Principum Apostolorum, Summus Pontifex, pastorali impulsus sollicitudine, in animo habet tempestive decernere de spiritalibus aperiendis thesauris pro sanctificatione fidelium, ita ut ipsi salutaria proposita semper quidem concipienda, vel maxime hac pia et felici occasione innovent et roborent, in actum ferventissime deducenda inde a primis vesperis memoratae sollemnitatis, praesertim in honorem Apostoli Gentium, a cuius ortu in terris bismillesimus anniversarius dies nunc propinquat.


Sane vero, Indulgentiarum donum, quod Romanus Pontifex universae Ecclesiae praebet, optimae interiori purificationi summo gradu attingendae viam sternit, quae scilicet Beato Paulo Apostolo honorem defert et supernaturalem vitam in cordibus fidelium exaltat et ad fructus bonorum operum gignendos suaviter impellit.

Itaque haec Apostolica Paenitentiaria, cui Beatissimus Pater commisit ut Decretum de Indulgentiis totum per spatium Anni Paulini largiendis et acquirendis praeparet atque redigat, per praesens iuxta ipsius Augusti Pontificis mentem editum, gratias, quae in sequentibus significantur, benigne dilargitur:


I.- Omnibus et singulis christifidelibus vere paenitentibus, qui, rite per Sacramentum Paenitentiae expiati et Sacra Synaxi refecti,papalem Sancti Pauli Basilicam ad viam Ostiensem in forma peregrinationis pie inviserint et ad mentem Summi Pontificis oraverint, plenaria temporalis poenae, pro peccatis luendae, Indulgentia, misericorditer in Domino conceditur atque impertitur, obtenta prius ab iisdem admissorum cuiusque suorum sacramentali remissione ac venia.


Plenaria haec Indulgentia a christifidelibus cum sibi, tum aliis fidelibus vita functis toties lucri fieri poterit, quoties imperata opera rite perficiantur, norma autem illa usque vigente, qua semel dumtaxat in die consequi licet Indulgentiam plenariam.

Ut vero quae in sacris hisce visitationibus effundentur preces ad Sancti Pauli memoriam recolendam fidelium animos studiosius referant atque excitent, haec, quae sequuntur, statuuntur atque iubentur: praeter eas supplicationes, quae ultro pro singulorum pietate ante SS.mi Sacramenti aram ad Deum admovebuntur, ad Confessionis aram recitari debent Oratio Dominica atque Symbolum Apostolorum, additis piis invocationibus in honorem Beatae Mariae Virginis atque Sancti Pauli. Quae quidem animi devotio sibi semper conexam habeat memoriam Principis Apostolorum Sancti Petri.


II.- Christifideles variarum Ecclesiarum localium, suetis condicionibus (sacramentali Confessione, eucharistica Commu-nione et oratione ad mentem Summi Pontificis) rite adimpletis, omnino excluso affectu erga quodcumque peccatum, plenariam lucrari valebunt Indulgentiam, si sacrae functioni vel pio exercitio in honorem Apostoli Gentium publice peractis devote interfuerint: diebus, quibus Annus Paulinus sollemniter aperietur et claudetur, in omnibus sacris aedibus; aliis diebus a loci Ordinario determinandis, in sacris aedibus sub titulo Sancti Pauli et, pro utilitate fidelium, in aliis ab ipso Ordinario designandis.

III.- Denique fideles, morbo vel alia legitima et notabili causa impediti, pariter plenariam consequi poterunt Indulgentiam, semper elongato animo a quocumque peccato et concepto proposito suetas condiciones, cum primum eis possibile erit, adimplendi, dummodo iubilari celebrationi in honorem Sancti Pauli peractae se spiritaliter adiunxerint, preces suas suosque dolores misericordi Deo offerentes pro Christianorum unitate.
Quo autem facilius christifideles caelestium horum munerum participes fieri queant, sacerdotes, competenti ecclesiastica auctoritate ad confessiones audiendas adprobati, prompto et generoso animo sese praebeant ad ipsas excipiendas.


Praesenti per Annum Paulinum tantum valituro. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque.


Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die X mensis Maii, anno Dominicae


Incarnationis MMVIII, in vigilia Dominicae Pentecostes.

IACOBUS FRANCISCUS S. R. E. Card. STAFFORD


Paenitentiarius Maior

Ioannes Franciscus Girotti, O. F. M.


Conv.Ep. Tit. Metensis, Regens

Nenhum comentário: